monumenta.ch > Plinius > sectio 46

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 33, 46
{XIII} notae argenti fuere bigae atque quadrigae; inde bigati quadrigatique dicti. mox lege Papiria semunciarii asses facti. Livius Drusus in tribunatu plebei octavam partem aeris argento miscuit. is, qui nunc victoriatus appellatur, lege Clodia percussus est; antea enim hic nummus ex Illyrico advectus mercis loco habebatur. est autem signatus Victoria, et inde nomen. -